Liber Paralipomenon Primus*

Caput 26: Versus 16

Ad occidentem, juxta portam,etc. Per occidentalem plagam finis mundi significatur, in quo erit persecutio Antichristi: etabundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorumMatth. 24.. Hujus portae janitores, sunt doctores illius temporis, qui Ecclesiam docendo et exhortando roborant: unde Sephim humilis vel campestris, et Hosa divinans interpretatur. Humiliabitur enim in persecutione Ecclesia, et in campo lasciviae erit dissoluta. Sed in perfectorum actione elevata, quod divinis praesignatur eloquiis, unde:Clausi sunt sermones usque ad praefinitum tempusDan. 12..
(* Traductions européennes)